Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Iosephopolis[1][2] (Anglice San Jose, Hispanice San José) est urbs circiter 1 030 000 incolarum in California septentrionali sita. Franciscopolis praeclarior est atque superficie maior, sed Iosephopolis plures incolas habet, quod igitur post Angelopolim et Didacopolim est maxima civitatis urbs.
Iosephopolis in media Silicio Valle situm est, ubi multae societates ad technologias computatrales fabricandas se locant.
Urbs, anno 1770 condita, anno 1850 facta est primum Californiae caput sub vexillo Civitatum Foederatarum. Numerus civium in altera saeculi vicensimi parte locis suburbanis impletis multum crevit. Fine decennii 200, societates interretiales celeriter creverunt, quae autem brevi tempore celerius ceciderunt.
Decennio 197, Herbertus Bacharach carmen "Scisne viam ad Iosephopolim" composuit, quod Dionna Warwick anno 1968 insigniter cecinit.
Iosephopolis sedes societatis mercatoriae Ebay est, in qua usores res auctione emere et vendere possunt.