Iosephus Smith (artis collector)

Venetiae anno 2009 domus Smith Mangilli Valmarana


Iosephus Smith (natus circa annum 1682; Venetiae die 6 Novembris 1770 mortuus) fuit legatus Britannicus apud rempublicam Venetam et illustris artis amans. Inter pictores quibus auxilium dedit fuerunt Sebastianus et Marcus Ricci atque praecipue Ioannes Antonius Canal magis notus simpliciter ut Il Canaletto.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne