Iosephus II (natus Vindobonae die 13 Martii 1741, ibidem defunctus die 20 Februarii 1790), fuit impertor Sacri Romani imperii ab anno 1765 usque ad annum 1790. Idem fuit rex Hungariae et Boemiae necnon et ipse post matris Mariae Theresiae imperatoris Francisci I conjugis mortem anno 1780 supervenientem tandem archidux Austriae.
Aequum se iudicem in rebus ad religionem spectantibus praebens, multas tamen leges contra Ecclesiam Catholicam tulit, ita ut anno 1782 papa Pius VI Vindobonam iret, se posse frustra sperans Imperatori persuadere, ut proposita mutaret.
Artis harmonicae et ipse studiosus anno 1782 certamen a se adiudicandum inter clavicymbalistas illustres Mozartium et Clementi fieri iussit; quo tandem peracto, Caesar ambo victores ex aequo esse decrevit. Mozartius autem postea litteris ad patrem missis ‘ut alii Italiani’ inquit 'sic et hic nihil nisi fraudator, quippe qui similis nesciocui μηχανικῷ tertiis velocissime ludit, alia autem nequit’.