Familia
Memoria
Isaacus Casaubonus, vulgo Isaac Casaubon (Genavae die 18 Februarii 1559 natus; Londinii die 1 Iulii 1614 mortuus) fuit eruditus rerum classicarum necnon theologicarum et bibliothecarius.
Filius Hugenotorum, protestans et ipse, Cristae Arnaudi in oppido educatus est ubi pater presbyter merebat. In schola Genevensi eruditus est, praeceptore Francisco Porto Cretano, cui in cathedram Graecitatis anno 1581 succedit. Ibi anno 1593 hospes fuit Henrici Wottonii, qui, pecuniis egens, eruditionem quaerens, Europam perambulabat. Casaubonus anno 1596 professor linguarum bonarumque litterarum apud Universitatem Montispessulani factus est. Lutetiae iuxta Iacobum Augustum Thuanum in Librario Regis custos meruit ab anno 1604, quod munus usque ad mortem retinuit. Regem ipsum Lugduni anno 1598 incurrerat. His annis iam editiones textuum classicorum parabat: Geographicorum Strabonis iam anno 1587 divulgatam, Strategematum Polyaeni editionem principem 1589, librorum de vita Caesarum Suetonii 1595, Deipnosophistarum Athenaei 1598, Historiae Augustae 1603, Historiarum Polybii anno 1609 (cui Aeneae Tactici editionem principem adiunxit).
Anno 1610, patrono Henrico IV nuper mortuo, exsilium Londinii petivit eodem fere tempore quo amicus Theodorus Mayernius. Iter eo fecit duce Eduardo Wottonio, Henrici fratre natu maximo, qui eis annis legatus regni Angliae merebat. Londinii cum familia sua unum annum in domo Iohannis Overall decani professorisque Cantabrigiensis hospes acceptus est; a Lanceloto Andrewes Cantabrigiam et Ely invitatus est; apud Cantabrigienses et Oxonienses celebratus est. Saepius autem iuxta regem convocatus, Londinii a populo quippe qui regi consilia extranea proposuisset vituperatus, opera pauciora produxit. Editionem emendatam Strabonis novamque editionem Saturarum Persii parabat quae post mortem prodierunt. Anno 1615 causa obstructionis vesicae congenitalis mortuus est.[1] Successor eius in bibliotheca Regia Parisiensi fuit Nicolaus Rigaltius.
Florentiam, Henrici Stephani filiam, in matrimonium duxit, e qua genuit Mericum Casaubonum, futurum textuum classicorum editorem.