Isaacus Newtonus
Isaacus Newtonus: imago Isaacus Newtonus: subscriptio
Nativitas :
25 Decembris 1642 ;
Woolsthorpe Manor Obitus :
20 Martii 1727 ;
Kensingtonia Patria :
Anglia , Britannia
Familia
Genitores : Isaac Newton Sr. ; Hannah Ayscough
Isaacus Newtonus ,[ 1] vel Isaacus Newton (-onis, m .),[ 2] [ 3] [ 4] [ 5] [ 6] Anglice Isaac Newton (anno 1642 , die 25 Decembris secundum calendarium Iulianum natus; mortuus die 20 Martii 1727 )[ 7] fuit physicus , mathematicus , astronomus , philosophus naturalis , alchemista , et theologus Anglus , qui "a multis scientista maximus et momenti maximi qui umquam vixit"[ 8] habetur. Eius libellus Philosophiae Naturalis Principia Mathematica , anno 1687 editus, fundamenta mechanicae classicae exponit. Quod opus gravitationem universam et tres leges motus offert, quae scientificum universi corporei conspectum per proxima tria saecula dominata est. Newtonus monstravit motum rerum in Tellure et corpora caelestia ab eadem copia legum naturalium gubernari per constantiam legum motionis planetariae Kepleranarum et suae rationis gravitationis demonstratam, ergo heliocentrismum tandem refellens et Revolutionem Scientificam promovens. Newtonus fuit praeses Regalis Societatis Londinii , in quam anno 1672 cooptatus fuerat, exinde ab anno 1703 usque ad annum 1727 . Praeterea, opera sua Latine exaravit.
↑ Isaacus Newtonus apud Christianum Hugenium , Cosmotheoros liber 2 Boulliau Biography, in "Isaacus Neutonus": [1] . "Js. Newton" sub titulo Principiorum mathematicorum anni 1687: vide imaginem.
↑ Newton , -onis apud Eulerum . Cfr. "Quod ad posteriorem qusstionem attinet, unde Astronomia maxima adepta est incrementa, ea a primo inventore Newtone simul eo usque perfecta esse videtur ...", verba memorata ab Andreas Verdun (Septembri 2013). "Leonhard Euler's early lunar theories 1725–1752: Part 2: developing the methods, 1730–1744" . Archive for History of Exact Sciences 67 (5): 477-551 .
↑ Cfr. De Guevara, Andrea (1833). Institutionum elementarium philosophiae ad usum studiosae juventutis . Matriti : Typographia Regia. p. 60 , "Unde non tam urberes philosophia collegit fructus, quam polliceri sibi poterat a viris tam excelso donatis ingenio; qui si quarto post saeculo vixissent, cum Cartesiis, et Newtonibus fortunatius adlaborassent in aedificio scientiarum ad sublimitationis apicem elevando."
↑ Gautier d'Agoty, Jacobus (1749). Photophusis chroagenesis. De optice errores Isaaci Newtonis aurati equitis demonstrans . Londinii
↑ Evers, M. (1988). "Pro Newtone et religione: de receptie van Newton en de Engelse fysicotheologen in de Bibliothèque Ancienne et Moderne (1714-1727)". Documentatieblad Werkgroep Achttiende Eeuw 20 (2): 247-267
↑ Cfr. Henriot (Martii 1820). "De cometa qui, anno 1819, ipsis improvisus astronomis, apparuit." . The classical journal 21 : "Heu! mentes hominum nunc degener educat aetas. / Ipsa, suis quondam Newtonibus inclyta, quondam / praescia fatorum, divinae praescia legis ..."
↑ Dies 4 Ianuarii 1643 et 31 Martii 1727 secundum Gregorianum .
↑ "By many to be the greatest and most influential scientist who ever lived." Burt, Daniel S. (2001 ). The biography book: a reader's guide to nonfiction, fictional, and film biographies of more than 500 of the most fascinating individuals of all time . Greenwood Publishing Group. p. 315. ISBN 1-573-56256-4 , Pars paginae 315.