Isoglossa est limes geographicus quarundam proprietatum linguarum sicut pronuntiatus vocalis, verbi significationis aut cuiusdam usus syntactici. Dialectis maioribus tota fascis isoglossarum esse solet; ut puta Linea Benrathensis Dialectos Theodiscas altas a linguis Germanicis Occidentalibus dividit; et Linea Spediensis-Ariminensis Gallo-Italicas dialectos a linguis Italoromanicis dividit. Singularis autem isoglossa cum linguae limite incidere potest sed non debet. Inter isoglossas notissimas est isoglossa centum-satem.