Iuris consultus[1] est homo iurislegumque peritus, qui causas aliorum hominum agit. Virtutes quae in consulto maximae esse debent—ingenium, inventio, vis, facilitas—saepe imitabiles non sunt. Nam iuris consultus in iudicum animis oratione amorem, odiumiracundiamque mollire debet.
Secundum hos proximus datur locus leguleiis, et haud scio an primus, quorum professionem, ne quid ipsa pronunciem, velut asininam philosophi magno consensu rìdere solent. Sed tamen horum asinorum arbitrio maxima minimaque negocia transiguntur. His latifundia crescunt, cum theologus interini excussis totius divinitatis scriniis lupinum arrodit, cum cimicibus ac pediculis assidue bellum gerens