Iurium humanorum declaratio universalis[1][2] est professio a conventu generali Consociationis Nationum apud Palatium de Chaillot Lutetiae die 10 Decembris 1948 rite decreta, duodequinquaginta suffragiis probantibus, nemine improbante, octo autem se abstinentibus. Liber primatum memorandorum hanc declarationem documentum in plurimas linguas omnium temporum conversum appellat.[3] Declaratio ex clade belli mundani alterius orta est, cuius inter auctores Renatus Cassin, Iacobus Maritain, Alienora Roosevelt, Carolus Malik numerabantur. Est fundamentum omnis legis internationalis de iuribus humanis et prima perscriptio universalis iurium quae omnes homines natura possident. Constat ex triginta capitibus, quae in posterioribus foederibus inter civitates, regionalibus iurium humanorum instrumentis, et constitutionibus legibusque civitatum accuratius explicata sunt.[4]