Ius gentium

Ius gentium[1] vel ius internationale[2] vel ius inter gentes[3] est systema iuris, quo rationes ususque (imprimis) civitatum inter se comparium gubernantur.

Unum principiorum iuris internationalis est maiestas: Civitates inter se parem maiestatem habent in finibus suis, nullam autem in finibus alienis, nisi iis quaedam potestas data sit.

Fontes iuris internationalis sunt mores inter gentes acceptas sive ius consuetudinis, pactiones et rationes iuris a pluribus civitatibus agnitae.

  1. Cf.Ius gentium” apud Fellmeth, Aaron X.; Horwitz, Mauritium (2009). Guide to Latin in International Law (1 ed.). Oxfordii: Oxford University Press. ISBN 9780195369380 .
  2. Bibliotheca Visseriana dissertationum ius internationale illustrantium (1923), vide: [1]
  3. Richard Zouch: Juris et judicii fecialis sive juris inter gentes … explicatio. 1650, vide: [2].

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne