Jazz liberum

Ornette Coleman.

Jazz liberum[1] est interpretatio musicae iaz quae plerumque annis 1960 oriebatur cum musici normas iazzenses mutare vel etiam demoliri conarentur, sicut tempi constantes, tonos, et mutationes chordarum. Musici illo tempore credebant genera bebop, bop durum, iazque modale, quae antea excogitata fuissent, nunc nimis restringentia esse. Eos tenere coepit desiderium novitatis. Vocabulum iaz liberum saepe cum iaz avant-garde mixtum est. Europaei autem vocabulum improvisationem liberam malle solent. Alii nomina iaz modernum, musicam creativam, et adeo musicam artisticam adhibent.

Dollar Brand.
Pharoah Sanders.
Thomas Stańko.
Petrus Jacquemyn, Carolus Ludovicus Hübsch, Barre Phillips 2012.
Ornette Coleman canit, Moers Festival, 2011.
Petrus Brötzmann canit, 2014.
Alexander-Schlippenbach-Trio, cum Alexandro von Schlippenbach (laeva), Evan Parker (media), Paulo Lovens, Niederstetten in oppido anno 2010 canunt.

Ambiguitatis causá, iaz liberum difficile definitur. Soloistae vel greges parvi id usitate amplectuntur, sed magni iaz liberi greges exsistunt. Quamquam musici criticique affirmant id multa novans esse, prioribus musicae iazzicae stilis utitur, et descriptum est conatus ad radices primas, saepe religiosas, revisitandas. Quamquam iazz inventum Americanum est, musici iaz liberi proprietates musicae mundanae traditionumque ethnicarum ex omni orbe terrarum temptabant. Aliquando instrumentis alienis canebant, vel instrumentis inusitatis, aut sua instrumenta propria excogitabant. Vehementiam animi motuum ac pulchritudinem sonorum gratiá suorum exprimebant.

  1. Vel iaz liberum, aut fortasse libera musica iazzensis vel adeo iaz expeditum.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne