Kamikaze[1] (Iaponice 神風 'ventus divinus')[2] in variis linguis hodiernus est incursus ad mortem voluntariam admittendam. Iaponi milites arte aeroplanis in naves aeroplanigeras irrumpendi inter secundum bellum mundanum usi sunt, ut Americanis nocerent atque animos eorum dilabantur.
Verbum kamikaze quoque sicut origo, ventos vehementer tempestatesque significat qui in Medio Aevo classem invasorum Mongolorum, cuius dux fuit Kublai Khan, delendo Iaponiam servaverunt. Hodie, hoc verbum adhibetur cum fanaticus sibi mortem consciscit pro causae suae. Ipsi se dicunt martyres mori. Animae martyrorum ad Yasukuni celabantur.