Kemi[1] (lingua Samica Septentrionali: Giepma) est oppidum Finnicum fere 22 100 hominum (anno 2014) ad litus Sinus Bothnici in Lapponia situm. Areá est minimum commune in Lapponia provincia situm, numero autem incolarum tertium maximum. Fluvius Kemiensis[2] (Finnice Kemijoki) per oppidum fluit.
Communia vicina sunt Keminmaa, Simo, Tornia.
In insigne oppidii sunt ancora in fundamento rubro, infra eam esox in caeruleo fundamento, atque supra hos diadema aureum.