Lamiaceae vel Labiatae sunt familia plantarum florentium diu habita ad Verbenaceas arte conexa, sed nonnulla phylogenesis studia[1] monstraverunt multa genera inter Verbenaceas olim posita recte esse inter Lamiaceas ducta, quoniam nuclearia Verbenacearum genera ad Lamiaceas non arte conectuntur, et ad alia genera Lamialium artius conectuntur. Ergo comprehendit nuperrime amplificata Lamiacearum familia genera 233[2] ad 263,[3] et species 6900[2] ad 7200.[4]
Omnes harum plantarum partes saepe sunt aromaticae, multasque propterea herbas culinarias late adhibitas comprehendunt, inter quas Lavandula, Mentha, Ocimum basilicum, Origanum majorana, Origanum vulgare, Perilla, Rosmarinus officinalis, Salvia officinalis, Satureja, et Thymus. Aliquae sunt frutices, arbores (exempli gratia, Tectona), et raro vineae.
Multa genera late excoluntur, non solum pro proprietatibus aromaticis, sed etiam pro culturae facilitate: haec genera sunt inter plantas caulibus sectis facillime propagatas. Praeter plantas pro foliis edulibus cultas, aliquae pro ornamento aluntur; exempli gratia, species generis Solenostemonis. Aliae pro seminibus edulibus excoluntur, praecipue Salvia hispanica (Anglice: chia).
Primum familiae nomen fuit Labiatae, quia floribus plerumque sunt petala labiis superiore inferioreque connatis. Cum hoc nomen iam habeatur acceptum, plurimi botanistae nomen Lamiacearum pro hac familia semper usi sunt.