Latini[1] inter gentes Italicas numerantur, quae stirpe Indoeuropaea ortae ex Balcania secundum oram Hadriaticam migrantes posteriore aetate aënea (1200-900 a.C.n) in Italia consederunt.[2] Latium vetus[3] incolebant in urbibus liberis viventes et commune residendi mercandique ius inter se communicantes. Sermone nec non feriis Latinis ab aliis gentibus seclusi, in religionis et linguae aliarumque rerum memoriae communionem ac societatem venerunt. Communitas in eo posita erat, ut Latinum regem crederent esse stirpis suae auctorem.[4]
Iam inde a decimo nonove saeculo a.C.n. Latium vetus erat sedes populorum Albensium, colonorum Albae,[5] qui ex triginta populis constabant.[6] Qui populi quotannis ad celebrandas ferias Latinas cogebantur Iovi Latiari in monte Albano sacra facturi. Exstiterat enim Iuppiter Latiaris, cum Latinus rex proelio, quod ei fuit adversus regem Etruscum, "nusquam apparuit", id est, ante oculos evanuit.[7]
Latini, fere minimus populus Italicus, facti sunt maximi inter eos, quod Roma, urbs a Latinis iuvenibus Romulo et Remo condita, totam Italiam et multos alios populos subegit.
Civitates Latinae circa Romam sitae inter foederatos Romanos statum peculiarem (vide ius Latii) obtinebant. Cives earum iure privato cum Romanis eodem loco habebantur et in comitiis Romanorum Latinis suffragium ferre licebat. Ubi Latini Romae sedes collocaverunt, civitatis Romanae compotes facti sunt.