Lattara

Lattara (Franciae meridio-orientalis physicalis)
Lattara
Lattara
Situs in Francia

Lattara[1] fuit portus et oppidum antiquum muris cinctum, anno circiter 525 a.C.n. constructum, cuius ruinae anno 1963 sub agris communis Latarum praefecturae hodiernae Arauris in Francia meridiana repertae sunt.

Ruinae portae portuensis.

Vestigia et semina fructuum ibi e tempore antiquissimo reperta sunt specierum Vitis vinifera multa, Ficus carica, Prunus spinosa, Rubus fruticosus atque post saeculum V a.C.n. Olea europaea pauciora; a saeculo V exeunte labrum ad racemos premendos e lapide factum; a saeculo V medio vas seminum uvarum plura milia continens.

Amphorae Etruscae eo importatae sunt ab oppido condito usque in annum fere 475 a.C.n., Caereti ut videtur factae; a saeculo V medio fragmenta amphorarum Massaliotarum, sed pauciorum, reperta sunt. Quae amphorae resina aut pice pinea indutae vinum continuisse constat e reliquiis acidorum tartarici(en), succinici(en), malici, citrici. Amphorae duae composita chemica servant e speciebus Rosmarinus officinalis et Thymus vulgaris derivata.

  1. Vide e.g. Barruol (1988)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne