Lead Belly

Lead Belly harmonio canit.

Huddie Gulielmus Ledbetter (natus Huddie William Ledbetter Mooringsport in vico Ludovicianae, 20 Ianuarii 1888; mortuus Novi Eboraci 6 Decembris 1949) fuit musicus vulgaris et blues Americanus, qui ob vocem validam, sollertiam citharae chordarum duodecim, carmen "Goodnight, Irene," et librum carminum normarum vulgarium quas introduxerat innotuit. Usitate Lead Belly[1] nomine scaenico appellatur. Multi disci eum Leadbelly appellant; ipse autem Lead Belly scripsit. Hoc praeterea est nomen in eius stela sculptum,[2][3] parsque nominis Societatis Fundatae Leadbellianae (Anglice Lead Belly Foundation).[4]

Lead Belly, quamquam cithara chordarum duodecim canere solebat, clavile, mandolina, harmonica, violina, et windjammer (harmonio diatonico) quoque canere poterat.[5] In nonnullis discis, canit cum manus complodit vel pedem supplodit.

Res in musica a Lead Belly commemoratae variissimae fuerunt, inter quas musica evangelii; blues de mulieribus, potionibus alcoholicis, vita carceraria, et rassismo; et carmina vulgaria de bubulcis, carcere, opere, nautis, congregatione boum, et saltatione. Carmina etiam composuit de hominibus suo tempore notabilibus, sicut Franklinius Delano Roosevelt, Adolfus Hitler, Ioanna Harlow, Pueri Scottsburgenses, Howardus Hughes. Lead Belly in Aula Famae Rock and Roll anno 1988 et Aula Famae Musicae Ludovocianae anno 2008 inductus est.

  1. Ad verbum 'Venter Plumbeus' significans.
  2. Find a Grave 6121635 =Huddie William "Lead Belly" Ledbetter.
  3. "Delta Blues.net" .
  4. Lead Belly Foundation, www.leadbelly.org.
  5. Snyder 1994.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne