Lee Hays (Parvi Saxi in urbe Arcansiae, 14 Martii 1914—Croton-on-Hudson Novi Eboraci, 26 Augusti 1981) fuit cantor musicae vulgaris et compositor carminum Americanus, qui basso canendo cum Almanac Singers et The Weavers innotuit. Omnem per vitam, animum agitabat de rassismo, inaequalitate oeconomica, et violentia sociali superanda. Composuit solus vel cum aliis "Wasn't That a Time?", "If I Had a Hammer," et "Kisses Sweeter than Wine," carmina quae normae Weavers facta sunt. Auditoribus assuefecit ad carmina motus opificum annorum 1930, sicut "We Shall Not be Moved."