Legenda

Baptismus et martyrium sancti Bonifatii, saeculo undecimo.

Legenda (-orum, n. a legendo),[1] vel etiam legenda (-ae, f.),[2] sunt genus litterarum quod mythis et fabellis aliquando puerilibus propinquum habetur. Legenda plerumque sunt fabulae profanae, non sacrae, atque eorum personae principales sunt humanae. Migrationes, bella et victorias, facinora heroum, principum, regumque praeteritorum, et continuationem domuum regnantium dicunt.[3] Sensu autem latiore legenda sunt narrationes de hominibus sanctis aut ceteroqui claris, quae vera a nonnullis lectoribus putatur, quamvis miracula sive res fictas continere possint.

Haec notio ex forma gerundivi verbi legere orta est in primo libros legendarios[4] significans, in quibus lectiones in Ecclesia Latina in officiis matutinis legendis scribebantur. Paulatim etiam ad narrationem de singulari homine sancto appellandam usitata fiebat, ut puta Legenda Sancti Dominici. Latine raro, vernaculis linguis saepius etiam narrationes hominum clarorum, qui inter sanctos non habentur, legendae vocantur, ut puta legenda Alexandri Magni.[5][6] Legenda Christiana non tam historicam veritatem spectat, sed fidei potissimum.[7] In persona sancti vis divina se revelat miraculis confirmata.[8]

  1. Kirschii Cornucopia [1].
  2. Vide legenda(en) apud Victionarium Anglicum cum locis ibi citatis.
  3. Bascom 1965: "Legends are more often secular than sacred, and their principal characters are human. They tell of migrations, wars and victories, deeds of past heroes, chiefs, and kings, and succession in ruling dynasties," p. 6.
  4. Jus ecclesiasticum universum antiquae et recentiori disciplinae praesertim, p. 689.
  5. Fratris Felicis Evagatorium in Terrae Sanctae . . . peregrinationem, 433.
  6. Abhandlungen der Böhmischen Gesellschaft der Wissenschaften in Prag, Band 2[2].
  7. Ringler 1975: 260, 267.
  8. Reichertz 2008: 77.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne