Liber horarum est liber liturgicus ad catholicos laïcos fideles destinatus — contra breviarium, ad cleros destinatum —[1] et quo liturgiam horarum sequi poterat. Praeter recollectas preces quae ad diei horas congruunt, liber horarum calendarium generaliter continet ad viam liturgicam per totum annum sequendam, sed etiam interdum psalmos, evangelia necnon specialia officia. Libri horarum sunt frequentissimum mediaevalium ornatorum operum genus, quamquam non omnes ornati sint. Hac de causa magni momenti fons esse constant de vita in desinente Medio Aevo, et copiosam iconographiam de mediaevali Christianitate inspiraverunt.