Fines
Forma
Gestio
Vita
Tabula aut despectus
Liguria[1][2] est regio administrativa Italiae, circiter 1 591 939[3] incolarum, in Italia septentrionali sita, agris restrictis et rupestribus ubi montes Apennini super litora maris Mediterranei imminent. Urbs capitalis est Genua.
Liguria hodierna intra easdem fere fines extenditur ubi mercatoria res publica Genuensis usque in annum 1797 florebat. Huius successor res publica Ligurica, Franciae tributaria, anno 1815 in regnum Sardiniae inclusa est, cui divisio Genuensis constituit. Regno Italiae creato haec divisio anno 1861 in compartimentum Pedemontium comprehensa, anno 1871 compartimentum a se ipsa facta, anno 1948 titulum regionis accepit. Nomen autem iam anno 1815 usurpaverat regionis antiquae, a populo Ligurum nuncupatae, quae ab eodem litore incipiens multo latius septentrioni versus in superiorem Padi vallem extendebat.
Liguriae finitimae sunt: in meridie sinus seu mare Ligusticum, in oriente, Galliae regio Provincia Alpes Litus Lazuli, in boreali parte, Pedemontium et Aemilia et Romania, et ad orientem versus, Tuscia. Comprehendit etiam provincias Imperiam, Savonam et Spediam. Nomen oritur ex populo Ligurum.
Propter loci naturam aer temperatus est, Alpes Liguriam a calidis ventis nam protegunt.