Lingua Carelica

Lingua Carelica
karjalan kieli
TaxinomiaUralica

 Finno-Ugrica
  Finno-Permica

   Lingua Carelica
Locutores35 600 (anno 2010)
Sigla1 , 2 krl, 3 krl
Status publicus
OfficialisCarelia (lingua nationalis)
PrivataRussia. Finnia
LitteraeAbecedarium Carelicum
ScripturaLatina
Procuratio
Linguae Finno-Ugricae

Lingua Carelica[1] est una ex linguis familiae Finno-Permicae, quae ad ramum Finno-Ugricum linguarum Uralicarum pertinet. Circa 35 milia hominum Carelice loquuntur in Carelia, cuius pars in Russia, pars in Finnia est. Libri Carelici saeculo undevicesimo et initio saeculi vicesimi abecedario Cyrillico edebantur, ab annis trigesimis saeculi vicesimi Latina, sed adhuc scriptura Carelica nondum stabilita est.

Dialectos habet tris, quae saepissime pro tribus linguis variis habentur. Haec sunt:

  • lingua Carelica sensu stricto (vel Carelica septentrionalis)
  • lingua Carelica Livvicorum[2]
  • lingua Carelica Ludicorum[3][4]

Careli, qui lingua Carelica sensu stricto utuntur, per Careliam septentrionalem et mediam habitant, Livvici autem et Ludici per Careliam meridionalem, Livvici ad occidentem, in ripis Ladogae lacus, Ludici ad orientem, in ripis lacus Onegae. Lingua Carelica Ludicorum linguae Vepsicae propior est, lingua Livvicorum inter Carelicam sensu stricto et linguae Ludicorum locum habet. Careli etiam in regione Tueriensi Russiae habitant (nam sub Alexio rege huc migraverunt). Lingua eorum interdum pro quartam linguam Carelicam habetur, sed saepius pro parte linguae Carelicae sensu stricto.

  1. Vb. adiect. "Carelicus" cf. nomina biologica e.g. Coleophora carelica
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  4. Notandum est, ut interdum, cum lingua Carelica sensu stricto Carelica septentrionalis vocetur, Livvicorum lingua vocari Carelica sine ulla elimatione possit. Etiam invenire potes, ut lingua Carelica Livvicorum Carelica Oloniciana vocatur (ab urbe Olonicia, circa quem Livvici habitant).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne