Lingua Falerica

Linguae media in Italia.

Falerica sive Falisca lingua est sermo antiquorum Faliscorum, triginta sex paucis inscriptionibus nobis notus, qui saeculo tertio aut secundo a.C.n. abecedario Etrusco a sinistra ad dexteram lectus, certum momentum Latinum habebat.

Ecce eius litterae phoneticae.

  1. Retentio f mediae, quod b Latinum factum est
  2. Repraesentatio gh Protoindoeuropaei f Falisco (foied, Latine hodie)
  3. Deletio s finalis (cra Latine cras)
  4. Exemplum in lingua Falerica foied vino pipafo, cra carefo, Latine hodie vinum bibam, cras carebo

Litterae aliae sunt:

  1. Retentio velarum (Fal. cuando = Latine quando - nisi modo Umbrici pan(n~u));
  2. Assimiliatio aliquarum consonantum finalium ad sonum initialem verbi proximi: "pretod de zenatuo sententiad" est "praetor de senatus sententia"

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne