Lingua Gothica

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Abecedarium Gothicum.

Lingua Gothica[1] fuit lingua Gothorum, inter linguas Indoeuropaeas numerata. Quae in familia (vel ramo) linguarum Germanicarum est. Una ac sola lingua Germanica orientalis est, ex qua plus quam pauca verba adhuc exstant.

Praeter Biblia Sacra conversa, paucos tantum textus scriptos videmus. Tamen sunt ei qui hac lingua (raro) utantur, sicut e. g. etiam nonnullae paginae Vicipaediae Gothicae exstent.

Lingua Gothica usi sunt Visigothi et Ostrogothi in liturgia Ariana. Reccaredo converso, regnum Hispaniae Catholicum factum est; lingua igitur Gothica usu cottidiano non utebantur incolae Hispaniae vel Lusitaniae.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne