Linguae Romancae | ||
---|---|---|
Situs: | Primum in Europa meridiana, hodie etiam in America, Africa, partibusque Asiae et Oceaniae | |
Status: | Indoeuropaea Italica | |
Divisiones: | L. Romanicae occidentales
L. Romanicae orientales
Lingua Sarda
| |
ISO 639-2: | roa
| |
Ubi linguae Romanicae reperiuntur: Italiana (flavo), Hispanica (viridi obscuro et claro), Francogallica (caeruleo), Lusitana (flammeo), Dacoromanica (rubro) |
Linguae Romanicae[1] sunt linguae nostri temporis quae ex sermone vulgari Latino inter saecula VI et IX creverunt et inter linguas Italicas familiae Indoeuropaeae enumerantur.
Hodie fere 800 milliones hominum habent patrium sermonem Romanicum, praecipue in Europa, Africa, America; etiam multi alii Romanicas linguas discunt et iis in negotiis, peregrinatione, et alibi utuntur.
Quod ad numerum attinet eorum, qui Romanice sermone patrio loquuntur, quinque linguae Romanicae maximae sunt Hispanica (470 milliones), Francogallica (300 milliones), Lusitanica (250 milliones), Italiana (70 milliones), Dacoromanica (25 milliones).[2]