Linguistica comparativa

Hugo Grotius, qui arguit Indos Americanos lingua Maquaasiorum, lingua e linguis Scandinavianis hypothetice derivata, locutos esse: exemplum linguisticae comparativae, quamquam eius conclusio falsa erat. Pictura a Michaele Ioannis filio van Mierevelt anno 1631 picta.

Linguistica comparativa[1] est linguisticae historicae pars quae linguas ad eorum coniunctiones historicas cognoscendas comparat.

Quia coniunctio genetica originem communem vel protolinguam implicat, linguistae linguisticae comparativae studentes familias linguarum construere, protolinguasque restituere, ac mutationes quae linguas scriptas produxerunt perscribere conantur. Inter disciplinas coniunctas sunt typologia linguistica, linguistica contactiva, et linguistica opposita?.

Nexus interni

  1. Olim philologia comparativa appellata.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne