Linux

Ubuntu: GNU/Linux cum systemate fenestrarum GNOME.
Linus Torvalds, qui Linucem systematum administrativorum nucleum creavit.

Linux (-ucis, m.),[1] signum mercatorium Linux®, dicitur omnia systemata administrativa computatralia quae nucleum Linucem(en)(d) comprehendunt. Haec systemata, quamquam ubique simplius Linuces appellantur, a rerum autem informaticarum peritis saepe potius GNU/Linux appellantur, quia omnia haec systemata multis programmatibus ab incepto GNU prolatis utuntur.

In mundi mercatu, Linux est unus ex variis substitutionibus? systematis Microsoft. Linux autem a communione programmatorum creatus est, sicut [[Vicipaedia]. Non solum gratis, sed etiam apertus est, quare haec programmata libera ab omnibus usoribus inspectari et elaborari possunt.

In familia Linucum Chrome OS praeclarum reperitur.

  1. Anglice forma pluralis est saepe Linuces (a suffixo Latino -ux, -ucis, tamquam vocabulo “dux”); cf. Bursell, Mike (28 Novembris 2017). The politics of the Linux desktop. . opensource.com : “RPM Linuces scaled as well as Debian/Apt Linux”. Vide etiam nomen Unicis.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne