Linux (-ucis, m.),[1] signum mercatorium Linux®, dicitur omnia systemata administrativa computatralia quae nucleum Linucem(en)(d) comprehendunt. Haec systemata, quamquam ubique simplius Linuces appellantur, a rerum autem informaticarum peritis saepe potius GNU/Linux appellantur, quia omnia haec systemata multis programmatibus ab incepto GNU prolatis utuntur.
In mundi mercatu, Linux est unus ex variis substitutionibus? systematis Microsoft. Linux autem a communione programmatorum creatus est, sicut Vicipaedia. Non solum gratis, sed etiam apertus est, quare haec programmata libera ab omnibus usoribus inspectari et elaborari possunt.
In familia Linucum Chrome OS praeclarum reperitur.