Litterae Bohemicae

Cosmas decanus, historicus.

Litterae Bohemicae sunt litterae Bohemice scriptae. Prima opera litterarum Bohemice exstantia e saeculo quarto decimo supersunt.

Iaroslaus Seifert, poeta et Nobelianus Bohemicus.
Annales Dalimil.
Bibliotheca Monasterii Strahoviensis.
Ioannes Amos Comenius, philosophus, paedagogus, theologus Bohemicus.
Iosephus Dobrovský, philologus et historicus.
Victor Dyk, poeta, scriptor scaenicus, scriptor.
R.U.R., ludus scaenicus Caroli Čapek vocabulum robot introduxit.

Recentiores litterae Bohemicae dividi possunt in quattuor aetates, quae sunt excitatio nationalis saeculo undevicensimo; avant-garde decenniorum inter bella mundana (1918–1939); aetas communismi et tum Veris Pragensis (1948–1990); atque aetas postcommunistica rei publicae Bohemicae (1992 ad praesens).

Locutio litterae Bohemicae etiam litteras a Bohemicis alicubi conscriptas significat, linguis neglectis, inter quas opera in linguis Slavonica antiqua, Latina medii aevi, et Theodisca conscripta.

Litterae Bohemicae post eversionem civicam anni 1306 scriptae plerumque in poesi epica duorum generum consistunt: in legendis equestribusque poematibus epicis, quorum ambo in fabulis apocryphis ex Bibliis Sacris et legendis hagiographicis aetatum priorum condita sunt. Oratio soluta hac aetate primum evolvebatur: ex illo tempore supersunt textus administrativi et doctrinales, quae evolutionem vocabulorum liberalium et expolitorum ac prima dictionaria inter Bohemicam et Latiname coegit. Etiam scribebantur annales lati, quorum Annales Dalimil et Chronicon Aulae Regiae sunt exempla insignia, ac prosa artifex, exempli gratia Smil Flaška z Pardubic et Ioannes von Saaz.

Anno 1984, Iaroslaus Seifert poeta factus est primus et iam solus scriptor Bohemicus qui Praemium Nobelianum Litterarum accepit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne