Logica modalis

Ruth C. Barcan (deinde Ruth Barcan Marcus) prima axiomatica logicae modalis quantificatae systemata excogitavit.

Logica modalis est genus logicae formalis plerumque annis 1960 constitutae quae logicas propositionalem et praedicatam classicas extendit ut operatores modalitatem exprimentes comprehendant. Quoddam modale (vocabulum quod modalitatem significat) dictum temperat. Exempli gratia, dictum "Ioannes felix est" temperari potest dicendo Ioannem usitate felicem esse, cum vocabulum usitate ut modale fungitur. Inter traditionales modalitates alethicas, etiam modalitates veritatis appellatas, sunt possibilitas ("Fortasse, p" et "Possibile est quod p"), necessitas ("Necessarie, p" et "Necesse est quod p"), et impossibilitas ("Impossibliter, p" et "Impossibile est quod p").[1] Inter alias modalitates in logica modali formalizatas sunt modalitates temporales, etiam modalitates temporis appellatae (insigniter "Fuit quod p", "Semper est quod p", "Erit quod p", et "Semper erit quod p")[2][3]; deonticae (insigniter, "Obligatorium est quod p" et "Licet ut p"); epistemicae, etiam modalitates scientiae ("Scitur quod p")[4]; et doxasticae, etiam modalitates fidei appellatae ("Creditur quod p").[5]

Nexus interni

  1. Prior 1962: 185/
  2. Rescher et Urquhart 1971: 52.
  3. Prior 1967.
  4. Hinntikka 1962.
  5. Rescher 1968: 41/

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne