Lucius Salvius Otho (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit. Pater eius Marcus Salvius Otho, eques Romanus Ferentii natus erat[1]. Anno 33 consul suffectus creatus est, praeterea ab anno 37 frater Arvalis erat et anno 40/41 proconsul Africae. Tum brevi tempore legatus Augusti pro praetore Dalmatiae erat, ubi milites a Claudio imperatore promotos coercebat et hac de causa aliquando Claudio suspicatus est[2]. Senatus autem in Palatio ei statuam posuit[3]. Anno 48 inter patricios adlectus est. Uxor eius Albia Terentia erat, ex quo duos filios habuit, Lucium Salvium Othonem Titianum et Othonem imperatorem[4].