Lucius Arruntius

Lucius Arruntius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus et homo novus primo saeculo a.C.n. fuit. Anno 43 a.C.n. in senatum adlectus est, a triumviris in proscriptorum numerum relatus ad Sextum Pompeium profugit. Anno 39 Romam revertit[1] et apud Actium cornu dextro classis Octaviani Augusti imperavit[2]. Interfuit anno 17 XVvir sacris faciundis Ludis Saecularibus. Fortasse et historiarum scriptor fuit, qui stilo Sallustii de bello Punico narravit[3]. Filius eius Lucius Arruntius consul anni 6 p.C.n. fuit[4].

  1. Appianus Alexandrinus, civ IV 46; Velleius Paterculus II 77,2
  2. Velleius Paterculus II 85,2. Cf Plutarchum, Antonius 66
  3. Seneca, epistulae 114, 17
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 33

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne