Lucius Calpurnius Piso (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus erat primo saeculo post Christum natum. Pater eius Gnaeus Calpurnius Piso consul ordinarius anni 7 a.C.n. erat, qui anno 20 mortis Germanici Caesaris accusatus mortem voluntariam petivit. Idcirco filius praenomen a Gnaeo in Lucium mutavit. Mater erat Munatia Plancina quae et ipsa iubente Tiberio periit, diu tamen post Germanici mortem[1].
Filius quaestor Augusti anno 18 erat, anno 27 consul ordinarius factus est, annis 36-37 praefectus urbi Romae fuit et vel 38/39 vel 39/40 proconsul Africam administravit[2].Tum Caligula qui superbiam Pisonum suspectam habebat legiones auxiliaque illius provinciae proconsulibus ademit atque legato tradidit : ab illo tempore semper legatus et proconsul in provincia Africa simul fuere[3]. Filius eius Lucius Calpurnius Piso erat, qui anno 57 consulatum ordinarium gessit.