Lucius Iulius Vestinus (floruit medio primo saeculo) fuit eques Romanus Vienna in Gallia oriundus cui Nero imperator praefecturam Aegypti inter annos 60 et 62 mandavit. Claudio Balbillo in hoc munere successit et anno 62 provinciam successori Caecinae Tusco tradidit.
Iam in tabula aenea Lugduni servata imperator Claudius equitem Lucium Vestinum colonia Viennensi oriundum honorifice memorabat[1] atque quibusdam rebus suis praeficere solere adfirmabat. In qua oratione Claudius Gallis quoque aditum ad senatum Romanum patefacere velle pronuntiabat et Vestino velut optimo exemplo eorum quos in animo habebat utebatur. Ac iam anno 65 filius Vestini Marcus Vestinus Atticus consulatum ordinarium gerebat. Non minus benigne Nero Lucio Vestino praefecturam Aegypti mandavit et Vespasianus anno 70 Capitolium incendio vastatum restituendum, munus equestri ordine maius, ut ipse rerum gestarum scriptor Tacitus fatebatur[2].