Ludovicus Armstrong

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Ludovicus Armstrong (1953)
Armstrong praemium accipit (1966)

Ludovicus Armstrong, nomine "Satchmo" per ludibrium dato[1] (natus Louis Armstrong[2] Novi Aureliani die 4 Augusti 1901; mortuus Novi Eboraci die 6 Iulii 1971), fuit cantor histrioque Americanus, notus ob vocem asperrimam, et salpingista iazicus artis improvisationis peritissimus, qui praeterea multis pelliculis interfuit. Maxime ad iazicum atque ab ultimo decennio suo etiam omnem musicam popularem valuisse aestimatur. Peritissimus erat generis cantus scat appellati, semper e syllabis sine significatione enuntiati. Unus e primis nigritis fuit qui famam late patentem non propter colorem cutis, sed ob ingenium suum assecutus est. Eius cantus populo gratissimi sunt "What a Wonderful World," "Hello, Dolly," "St. Louis Blues."

  1. Id est Satchelmouth ('Os velut sarcina').
  2. Nomen enuntiatum /lui/, litteris Anglicis Louie scriptum.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne