Lunensis Ager[1] vel Lunexana[2] (-ae, f.) (alia nomina: Lunisiana[3]) (Italiane: Lunigiana) est historica ac geographica terra Italiae. Regio inter Liguriam et Tusciam atque inter provincias Spediae et Massae et Carrariae comprehensa est. Nomen eius a Luna urbe oritur.
Lunensis Ager Foro Clodii finitimus est. Vallis Variae et Vallis Macrae partes regionis sunt.