Lycon (dux classis)

Lycon (Graece Λύκων), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, fuit anno 312 a.C.n. Antigoni Monophthalmi dux classium. Eo anno ab Antigono ad urbem Callatin cum navibus nonnullis missus est ut contra exercitum Lysimachi defenderet. Socius autem Pausanias, qui exercitum terrestrem ducebat, a Lysimacho devictus est et interfectus; de successu Lyconis nihil scitur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne