Machina mimeographica

Schematica quotidianae machinae mimeographicae adumbratio.

Machina mimeographica (saepe mimeo imminutum) vel duplicator stincillosa[1] est vile prelum typographicum quod atramentum per stincillam in chartam cogit.[2] Ratio mimeographica cum ratione duplicatoris spirituali non confundenda est.

Machinae mimeographicae, cum duplicatoribus spiritualibus et hectographiis, fuerunt technologia communis ad parvos numeros duplicandos, ut in operibus officinarum, materiis docendi, et nuntiis ecclesiasticis. Prima fanzines per hanc technologiam propagari solebant, quia ratio divulgata et vilis erat. Annis autem 1960 exeuntibus, xerographia et impressio compensata machinas mimeographicas, duplicatores spirituales, et hectographia gradatim summovere coeperunt.

Usus stincillarum est ars antiquus, sed per chemiam, chartas, et prela, rationes rapide saeculo undevicensimo exeunte progrediebantur.

  1. Anglice: "stencil duplicator." Stincilla ut videtur Latina vulgaris ex scintilla est.
  2. "Mimeograph," www.merriam-webster (Merriam-Webster).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne