Machlandviertel ( (ad litteram "quadrans terrae Mach"; olim et simpliciter Tertius quadrans dictus)[1] usque ad annum 1779 fuit una ex quattuor regionibus Austriae superioris, quae a Danubio in septentriones spectans magnam partem austro-orientalem hodiernae regionis Mühlviertel comprehendebat. Saeculo 17 et 18 etiam "Schwarzviertel" sive "Schwartzviertel" ("quadrans niger") appellata est, ut puta in Georgii Matthaei Vischer tabula "Archiducatus Austriae Superioris Descriptio".[2] Postquam anno 1779 Innviertel pars Austriae factus est, regiones Machlandviertel et Mühlviertel coniunctae sunt. Cum nomen Machlandviertel obsoletum sit, nomen "Machland" pro planitie ad Danubium inter ostium Anisi fluvii et regionem "Strudengau" adhuc in usu est.