Macky Sall

Macky Sall anno 2008

Macky Sall (natus die 11 Decembris 1961 in oppido Fatick), est vir publicus Senegaliae. Kaolack in urbe educatus, Macky Sall alumnus est universitatis Dakariensis. Inde ad Franciam profectus est, ubi geologiae studuit apud scholam nationalem superiorem Petrolii et Motrorum Rodolii prope Lutetiam. In patriam reditus Macky Sall uxorem duxit et tres liberos habet.

Ad usque annum 2002 magister civium oppidi Fatick, deinde administer energiae et metallorum fuit. Anno 2003 administer rerum interiorum factus est et die 21 Aprilis 2004 a praeside Abdoulaye Wade praeses ministrorum nominatus est. Die 19 Iunii 2007 se ex hoc magistratu recessit et praeses parlamenti electus est. Anno 2008 propter crimina a se contra filium praesidis Wade allata ab hoc coactus est, ut se a magistratu recessit. Anno 2009 iterum magister civium oppidi patrii factus est, factionem praesidis reliquit, dux oppositionis et anno 2012 candidatus praesidis contra Wade nominatus est. Die 25 Martii eius anni victor e suffragio evenit[1] et die 2 Aprilis magistratum iniit[2]. 4 Aprilis Sall Abdul Mbaye novum praesidem ministrorum fecit et musicum clarum Youssou N’Dour, qui a Wade impeditus est, ne candidatus praesidis fieret, administrum culturae nominavit[3].


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne