Magna Curalii Obex[1] est maximum orbis terrarum systema scopulorum curalii,[2][3] quod in plus quam 2600 scopulorum singulorum[4] et in circa nongentis insulis quae trans plus quam 2600 chiliometrorum (1600 milium) et aream circa 344 400 chiliometrorum quadratorum patet.[5][6] Obex in Mari Curalino litori Terrae Reginae in Australia boreoorientali obiecta est.
Magna Curalii Obex ex spatio videtur potest, maxima orbis terrarum structura ab organismis vivis effecta.[7] Haec structura scopuli in billionibus minusculorum organismorum, polypodorum curalii appellatorum, consisit.[8] Magna vitae diversitatem sustinet, et UNESCO Situs Hereditatis Mundi anno 1981 electa est.[2][3] CNN, canalis televisificus, eam unum ex Septem Naturalibus Mundi Miraculis appellavit.[9] Queensland National Trust? eam icon civitatis Terrae Reginae nominavit.[10]
Magna scopuli pars a Vivario Marino Magnae Curalii Obicis protegitur, quod effectum usus humani inhibet, sicut piscatus et periegesis. Inter alias circumiectorum res quae scopulum eiusque oecosystema premunt sunt surface runoff,? mutatio climatis cum ampla curalii dealbificatione, et cyclica numeri Acanthasterorum planci incrementa.
Magna Curalii Obex, diu a populis Aboriginalibus Australianis et Insulanis Freti Torresiani usurpata, est magna culturarum et studiosi rerum divinarum animi incolarum regionis pars. Scopulus est locus peregrinatoribus gratissimus, praecipue in regionibus Insularum Whitsunday? et Cairns. Periegesis magni momenti in oeconomia regionis est, quae circa $3 billiones Australianos per annum olim reddidit.[11]