Magna Pyramis Gizensis

Magna Pyramis Gizensis.
Grandis Magnae Pyramidis Gizensis pinacotheca.
Adumbratio structurarum interiorum Magnae Pyramidis.
Despectus in Magnam Pyramidem, die 21 Novembris 1904.
Aditus pyramidis.

Magna Pyramis Gizensis, etiam Pyramis Khufu et Pyramis Cheopis appellata, est veterrima et maxima ex tribus pyramidibus in Necropoli Gizensi, ad locum nunc prope El Giza Aegypti situm. Aedificium est antiquissmum ex septem miraculis mundi antiqui, et solum plerumque exstans. Aegyptologi credunt pyramidem ut sepulcrum Cheopis, pharaonis domus quartae Aegypti antiquae, per decem ad viginti annos aedificatam, circa 2560 a.C.n. confectam esse. Pyramis, olim 146.5 metra alta, plus quam 3800 annorum fuit altissima structura ab hominibus facta. Primum ab albis lapidibus continentibus texta est, quae levem superficiem exteriorem effecerunt. Quod hodie videtur est nucleare aedificii fundamentum, sed nonnulli lapides continentes circa basin iam observari possunt. Fuerunt variae doctrinae scientificae rationum Magnae Pyramidis constructae.

Nexus interni


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne