Magnesia fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Thessaliae, cuius caput erat urbs Bolus. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Thessaliam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae in duas "Regionales Unitates" (Magnesia et Sporades) divisum est, quae autem vi politica carent. Toponomastica est antiqua regioni. Minerale quod ferrum attrahit est commune in Magnesia et origo verborum tantum sicut magnes et magnetismus[1] ac elementi magnesium.