Gestio
Populus
Commemoratio
Magnus Ducatus Lituaniae[1] (Polonice Wielkie Księstwo Litewskie, Ruthenice: Велїкое кнꙗзство Лїтовское, Руское, Жомойтское і їныхъ,[2] Lituanice Lietuvos Didžioji Kunigaikštystė[3]) fuit civitas sui iuris Europae orientalis, quae a saeculo tertio decimo usque ad annum 1791 duravit. A Lituanis, tribu Balthico condita, saeculo quinto decimo terras hodiernae Rutheniae Albae, Lettoniae, Lituaniae, ac partes Estoniae, Poloniae, Russiae, Ucrainae regnabat.
Incolae Magni ducatús multitudinem linguarum, religionum, culturarum, morum habebant. Saepius Lingua Ruthenica antiqua in vita et in chartis cancellariis erat in usu.
Litterae Latinae, maxime postquam Ducatus cum Regno Poloniae est unitus, assidue inibi colebantur; inter doctos eius sunt Ioannes Lasitius, Solomon Rysinius, Nicolaus Hussovianus, Ioannes Andruszewicz, Michael Korycius et alii. Carmina epica Radivilias Ioannis Radvani et Carolomachia compositae sunt.