Malleus[1] est instrumentum, saepissime manuale, quod in capite plerumque metallico ad longum manubrium affixo consistit, quod ad parvae rei partem percutiendam agitatur. Quod esse potest, exempli gratia, ad clavum in lignum defigendum, ad metallum (ut in fornace ferraria) formandum, et ad saxa contundenda.[2][3] Mallei pervariis agendi, formandi, frangendi rationibus adhibentur. Inter eorum usus traditionales sunt materiatura fabrilis, opus ferrarium, bellum gerendum, et musica percussiva (ut gong).
Mallei antiquitate adhibebantur.