Mammale marinum

A humpback whale swimming
Megaptera novaeangliae, mammale infraordinis Cetaceorum ordinis Cetartiodactylorum.
A black-speckled seal with light-gray underside and dark-gray back, sitting on rocks, its mouth agape showing sharp teeth
Hydrurga leptonyx, mammale cladi Pinnipediorum ordinis Carnivororum.
A furry, streamlined mammal swimming through the water with toes visible on each foot, similar to those of an elephant. All limbs are thrust backward or underneath the animal.
Prorastomus, unum ex primis sireniis (40 mya)
Diversitas specierum mammalium marinarum: A, omnes species (n = 115); B, Odontocetes (n = 69); C, Mysticetes (n = 14); D, Pinnipedia (n = 32). Ex datis ex decennio 1990–1999.[1].
A killer whale sticking the front end of its body out of the water onto a floating piece of sea-ice to grab a dark-brown seal with light-brown-spots
Orcinus orca vulneratum Leptonychotem weddellii super glaciem marinam quaerit.

Mammale marinum est mammale aquaticum quod oceano aliisve oecosystematibus marinis ut vitam agat nititur. Inter quae animalia sunt pinnipedia, cetacea, sirenia, enhydrae lutres, ursique maritimi. Taxon distinctum vel collectionem systematicam non constituunt, sed potius coniunctiones polyphyleticas ob evolutionem convergentem habent, quia proximo antecessore communi carent. Similes inter se videntur solum quia alimenti causa in potestate circumiectorum marinorum vertuntur.

Accommodatio mammalium marinorum ad vitam aquaticam magnopere inter species variat. Cetacea et sirenia penitus aquatica sunt, et ergo in aqua habitare debent. Otariidae et alia pinnipedia sunt semiaquatica; maximam vitae partem in aqua degunt, sed ad litus redeunt ut coeant, pariant, pellemque ponant. Ex contrario, lutrinae ursique maritimi ad vitam aquaticam multo minus accommodati sunt: eorum victus ratio aliquantum variat; alii plancton heterotrophicum, alii pisces, decapodiformes, invertebrata exosceletus ferentia, gramen maritimum, alii alia mammalia edere possunt.

Mammalia marina olim ab indigenis pro cibo et aliis opibus quaerebantur. Ob venatione mercatoriam, Hydrodamalis gigas, Hydrodamalis gigas, Zalophus japonicus, et Neomonachus tropicalis exstincti sunt. Venatione autem mercatoria finita, nonnullae species, inter quas Eschrichtius robustus et Mirounga angustirostris, iterum vigere coeperunt; e converso, aliae species, insigniter Eubalaena glacialis, in periculum summo discrimine vocantur. Damnatio habitationis mammalia marina et eorum potestatem cibi inveniendi et capiendi etiam minatur.

  1. Kaschner, K.; Tittensor, D. P.; Ready, J.; Gerrodette, T.; Worm, B. (2011). "Current and future patterns of global marine mammal biodiversity". PLoS ONE 6 (5): e19653 

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne