Manumissionis Edictum consistit in duobus iussis executivis a praeside Abrahamo Lincoln per Bellum Civile Americanum promulgatis. Primum, die 22 Septembris 1862 effectum, libertatem declaravit omnium servorum in quavis civitate Civitatum Confoederatarum Americae quae in Unionis dicionem ante diem 1 Ianuarii 1863 non rediret. Issum alterum, ipso die 1 Ianuarii 1863 effectum, decem civitates in quibus decretum esset efficax nominavit. Lincoln haec iussa exsecutiva per potestate "Imperatoris Exercitus Classisque" sub sectione altero Articuli Alteri Constitutionis Civitatum Foederatarum effecit (Crowther 2000: 651).
Manumissionis Edictum eo tempore reprehensum est quia liberavit solum servos super quos Unioni non fuit potestas. Quamquam plurimi servi statim non liberati sunt, edictum milia servorum manumisit cum id factum esset efficax in partibus novem civitatum (ex decem, Texia excepta) ad quas pertinuit.[1]