Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Res publica Mari El[1] (Russice Республика Марий Эл, linguis Mari Марий Эл Республик vel Мары Эл Республик) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1920 ut regio autonoma creatum, anno 1936 in rem publicam autonomam transformatum, ab anno 1993 autem statum et nomen hodiernum tenens, et ab anno 2000 in districtum (circulum) foederalem Subvolgensem Russicum inclusum.
Res publica Mari El, cum regione Kirovensi in septentrione et oriente, re publica Tatarstania in meridie-oriente et re publica Tschuvaschica in meridie-occidente atque regione Novogardiensi Inferiori in occidente contermina, aream 23 375 chm2 habet.
Rei publicae Mari El sunt circa 686 milia incolarum (anno 2016), quorum (secundum censum anni 2010) 45,1 % Russi, 41,8 % homines gentium duarum Mari (quae olim Tscheremissi[2] vel Czeremissi[3] nominabantur) et 5,5 % Tartari sunt. Tres linguae, — Mari "Logovorum" (olim ut lingua Tscheremissa[2] nota) et Mari "Nagornorum" et Russica, — publicae sunt.
Metropolis et urbs maxima rei publicae est Caesarocoxaga, alia urbs magna Urbs Cosmae et Damiani (Козьмодемьянск) est. Rha et Vetluga et Coxaga Maior et Coxaga Minor et Iunca flumina rei publicae sunt.