Familia
Memoria
Maria Eliae filia Miloslavskaja (Russice Мария Ильинична Милославская), 1 Aprilis[1] anno 1624 Moscuae nata et die 3 Martii[2] anno 1669 ibidem mortua, fuit regina Moscoviae, Alexii Michaelis filii uxor prima, Theodori III et Ioannis V regum atque Sophiae regentis mater.
Anno 1648 regi nupta est. Liberos tredecim habuit et a febri puerperali[3] filia ultima Eudocia nata mortua est (Eudocia ipsa duos dies vixit). Sanctam Mariam Aegyptiam et ecclesiam eius in monasterio Hypapantes Moscuensi assidue regina colebat.