Familia
Memoria
Maria Shelley (Anglice Mary Shelley, nata Mary Wollstonecraft Godwin Londinii die 30 Augusti 1797; ibidem mortua die 1 Februarii 1851) fuit auctrix Anglica. Mythistorias, fabulas, ludos scaenicos, commentariosque de itineribus conscripsit; omnium autem operum, Frankenstein, clarissima mythistoria, anno 1818 edita est.
Maria cognomen accepit a Percy Bysshe Shelley marito, poëta et philosopho, quo cum itinera per Italiam, Franciam, et Helvetiam fecit. Ipsa scripsit[1] anno 1816, prope Genavam, se primum fabulam concepisse quae postea aucta mythistoriam Frankenstein constituit.
Mater sua Maria Wollstonecraft fuit.