Res orbitales
Res physicae
Mars[1] (-artis, m.; symbolus: ) est quartus a Sole planeta systematis solaris, ex Marte, belli deo Romanorum, iam a Romanis ipsis sic appellatus. "Stella ignea"[2] et "planeta ruber"[3] nuncupatur propter fulvum aspectum e Terra visum, quod magna ex parte ex oxido ferri constat.
Mars, planeta telluster, tenuem atmosphaeram et montes igniferos, valles, solitudines, cacuminaque glacialia polaria habet, nec non plures formas superficiales et crateres inlisu asteroidum factos. Olympus, altissimus mons systematis solaris, in Marte situs est, et Valles Marineris, systema vallium longissimum latissimumque. Dies Martius est diei Telluris similis, 24.622962 horas longus, sed annus, 686.96 dierum Telluris, est multo longior.
Usque ad primum Marineris 4 supervolatum anni 1965 scientifici aquam liquidam in planeta exsistere opinabantur. Quae in periodicarum lucidorum obscurorum terrenorum variationum observationibus, praecipue in latitudinibus polaribus, fulciebantur, maria continentesque esse videbantur; aliqui observatores striationes longas obscurasque inrigationis canales aquae liquidae explanabant. Sed postea demonstratum est ista lineamenta revera non exsistere, sed illusiones opticas esse. Etiamnunc veri simile putatur inter omnes nostri Systematis Solaris planetas, Tellure excepta, in Marte locum aquae liquidae vel etiam vitae primitivae praeberi.
Mars hodie hospitio tres functionales orbitantes naviculas siderales accipit: Martiam Odysseam (Anglice Mars Odyssey), Martium Expressum (Anglice Mars Express), et Martium Recognitivum Orbitatrum (Anglice Mars Reconnaissance Orbiter). Superficies duorum Martiae Explorationis Vagatrorum domus etiam est, Spiritus (Anglice Spirit) et Opportunitatis (Anglice Opportunity). Geologica indicia haec et praecedentibus missionibus collecta antea amplum aquarium tegmen habuisse suggerunt, dum observationes parvos geyzerianos aquae fluxus evenisse recentibus annis et indicant. NASAe Martii Globalis Inspectri (Anglice Mars Global Surveyor) observationes indicium ut septemtrionalis polaris gelidi strati partes recesserint offerunt.
Mars duas lunas, Phobon et Deimon, parvas et forma irregulares habet quae probabiliter capti asteroides sunt, 5261 Eurekae, Martii asteroidis Troiani, similes. Nudo oculo e Tellure Mars observari potest. Cuius magnitudo apparens –2,9, nitorem solum Venere, Luna et Sole superatum, consequitur, quamquam multa per anni tempora Iuppiter fulgidior Marte nudo oculo apparere potest.